라틴어 문장 검색

sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 200:1)
Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et aduersus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est ueluti solum firmamentum in nullam incidisse fabulam.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 9:6)
delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 89:2)
non isto potior fuisset, olim qui Pandioniam movebat arte orator caveam tumultuosus, seu luscum raperetur in Philippum, causam seu Ctesiphontis actitaret, vir semper popularitate crescens et iuste residens in arce fandi, qui fabro genitore procreatus oris maluit expolire limam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium36)
certe si praeter oratoriam 1 contubernio feminarum poeticum ingenium et oris tui limam frequentium studiorum cotibus expolitam querens obtundi, re- miniscere quod saepe versum Corinna cum suo Nasone complevit, Lesbia cum Catullo, Caesennia cum Gaetulico, Argentaria cum Lucano, Cynthia cum Propertio, Delia cum Tibullo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 6:1)
Varronem logistoricum, sicut poposceras, et Eusebium chronographum misi, quorum si ad te lima pervenerit, si quid inter excubiales curas, utpote in castris, saltim sortito vacabis, poteris, postquam arma deterseris, ori quoque tuo loquendi robiginem summovere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 18:1)
aptissimum tempus fuerat vindicatis seditionibus delenimentum animis Bolani agri divisionem obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 563:1)
illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 178:2)
illius excetrae delenimentis et venenis imbutum nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 111:2)
qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 127:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION